

Liber Leviticus*
Caput 18: Versus 23
Mulier non,etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est[II Cor. 9.]. Unde:Mulierem fortem quis inveniet?[Prov. 13.]Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri[Gen. 2.]: quae vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.